ARTZIBURIUS

ARTZIBURIUS
ARTZIBURIUS
Graece Α᾿ρτζιβούριος, apud Marcum Hieromonachum in Responsis, Anastasium de illo, in Triodio c. 27.nomen est hebdomadis, alias Προσφωνήσιμος dictae, quod in ea ieiunarent Armenii. Et quidem nonnulli eorum, propter Ninevitas, alii autem propter Adami exilium, ieiunare se dicebant: impietatem suam sub specie utraque sic abscondere conati: Τὸ δὲ ἀληθές ἐςτι, verba sunt Ioannis Episc, Citri. Resp. ad Constantinum Cabasilam, διὰ τὴν ἀπώλειαν τȏυ κυνὸς, ὃς μανδάτωρ ἦν, τουτέςτι μηνυρὴς τȏυ διδασκάλου ἀυτοῦ Σεργίου ἀποςτελλό μεν ος γὰρ παῤ αὐτοῦ ὁ κύων ἐκεῖνος, μόνῃ τῇ ἑαυτοῦ παρουσίᾳ προεμην´υε τὴν τȏυ διδακάλου ἐπιδημίαν εν κώμαις ἢ πόλεσιν, ἔνθα προὔκετο ἐκεῖνον παραβαλεῖν -- ὅτε γȏν ἐπένθησεν ἀυτὸν ὁ Σέργιος, ὡς ὑπὸ θηρίων πρωθέντας συνεπένθησ???ν δὲ ἐκείνῳ καὶ οἱ Α᾿ρμέννιοι, διὰ τοῦτο ακὶ νηςτείαν τῷ πένθει προσέθηκαν. Id autem verum est, propter interitum canis, qui nuntius erat magistri ipsorum Sergii. Cum enim canis ille ab eo mitteretur; solâ sui praesentiâ oppidis et urbilbus, in quas erat progressurus, magistri adventum praenuntiabat -- Cumigitur Sergius eum, ut a feris devoratum luxisset, Armenti quoque cum illo luxerunt ideoque et luctui ieiunium adiecerunt. Voce certe Α᾿οτζιβούριος nuntium denotari Armeniis habes ibidem. Est autem hebdomas illa non alia, ut videtur, quam tertia post Epiphaniam, eaque ipsa, quae Septuagesimam praecedit. Vide Ioh. Meursium Glossar. et I. Casp. Suicerum Thesauro Eccl. inprimis vero Leon. Allatium de Dominicis et Hebdomadibus Graecorum sect. 8. aliquid etiam supra ubi de Ieiuniis Armeniorum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”